Wydział Teologiczny Uniwersytetu Śląskiego

Oferta WTL UŚ

Nadchodzące wydarzenia

Nie ma nadchodzących wydarzeń

konsultacje - wyjątki

zgłoszone przez pracowników wyjątki w zwykłych terminach konsultacji: brak zgłoszeń

zajęcia dydaktyczne - zmiany/wyjątki

zgłoszone przez pracowników zmiany/wyjątki w zwykłych terminach zajęć dydaktycznych: brak zgłoszeń

ŚLĄSKIE STUDIA HISTORYCZNO-TEOLOGICZNE



1173 opisów(-y)

szukane wyrażenie (1)

zakres wyszukiwania (1)

szukane wyrażenie (2)

zakres wyszukiwania (2)

sortowanie


ilość opisów na stronie

 


wyświetl listy
[kliknięcie na pozycję z danej listy spowoduje wyszukanie odpowiadających jej opisów]:

⇒ autorów

⇒ słów kluczowych


szukane wyrażenie: Bista, S. | znaleziono 12 opisów(-y) | strona: 2 spośród: 2


«
[<<] | 1 | 2 | [>>]

autor: Bista, S.

tytuł: Zarys rozwoju instytucji naukowo-wychowawczych kleru diecezjalnego

Śląskie Studia Historyczno-Teologiczne 1 (1968) 51-66

pełny tekst artykułu      spis treści rocznika

słowa kluczowe: historia Kościołaseminarium duchowneformacja seminaryjna

pokaż / ukryj streszczenie (show/hide abstract)

BREVIARIUM EVOLUTIONIS INSTITUTORUM FORMATIONIS CLERI DIOECESANI
Decretum de institutione sacerdotali a Concilio Vaticano secundo latum valde incitavit discussion.es et deliberationes agitantes problema praeparationis sacrorum alumnorum adaequate ad exigentiam temporis moderni. Decretum enim hoc ex una parte recepit et confirmavit institutum formationis clericalis longaeva experientia probatum, seil, seminarium, ex altera autem elaboravit principia renovationem systematis institutionis futurorum s.acerdotum spectantia. Unio organica veteris traditionis et novarum hac in re conclusionum a Concilio intimata quam maxime expostulat neccesitatem studiorum analysim historiae huius systematis promoventium, quia eiusmodi analysis ad meliorem cognitionem hodiernae formationis sacerdotalis ducit atque per scrutationem signorum temporis ei viam in futura ostendentium faciliorem reddit. Huic alto fini deservire velit sicut parvum adminiculum praesens elucubratio, quae breviter unum ex multis aspectibus problematis agitati illustrât, i. e. evolutionem institutorum formationis sacerdotalis. In prima parte elucubrationis donatur expositio evolutionis horum institutorum ab aevo apostolico usque ad finem medii aevi, complectens eorum ortum, progressum collapsionemque. In secunda autem parte exhibetur analysis operis Concilii Tridentini, quod ingentis momenti fuit pro futura evolutione institutionis sacerdotalis. Decretum enim de seminariis in unaquaque dioecesi condendis a Conciliaribus Patribus exaratum non solum novum in suo genere institutum formationis saeerdotalis pro universa Ecclesia instituit, sed etiam fundamenta fruetuosae reformationis status clericalis posuit.



autor: Bista, S.

tytuł: Zarys rozwoju instytucji naukowo-wychowawczych kleru diecezjalnego

Śląskie Studia Historyczno-Teologiczne 2 (1969) 83-100

pełny tekst artykułu      spis treści rocznika

słowa kluczowe: historia Kościołaseminarium duchowneformacja seminaryjna

pokaż / ukryj streszczenie (show/hide abstract)

BREVIARIUM EVOLUTIONIS INSTITUTORUM FORMATIONIS CLERI DIOECESANI
Decretum Concilii Tridentini de seminariis post quatuor elapsis saeculis apparet potius tamquam lapis angularis atque principium efficax renovationis institutionis sacerdotalis. Re enim vera in ipso non exstat perfectum et ad finem deductum opus emendatoriumf sed tantum eins praemissae, quae attamen quam maxime aptae er ant ad hoc opus perficiendum. Quarum autem una maximi momenti erat, scilicet ius modificationis, quod relate ad sua praescripta decretum, Tridentinum episcopis concessit. Concessio huius iuris possibilitatem secumtulit multiformae evolutionis noviter creati instituti formationis sacerdotalis. Qua de re in parte tertia praesentis elucubrationis delineantur praecipuae species evolutionis seminarii dioecesani, quarum duae altioris mentionis dignae sunt. Prima species praefatae evolutionis consistit in evolutione ipsius instituti, i. e. Eiusdem formae structuralis - sicdictae formae conciliaris - in dua sui iuris, etsi invicem se supplentia, instituta, scilicet minus et maius seminarium; altera autem in evolutione obligationis commorandi in seminario dioecesano clericis ad sacerdotium aspirantibus impositae. Hac bipartita evolutione, iure particulari promota, elaborata est nova seminarii dioecesani conceptio, quae postmodum in Codice Iuris Canonici recepta est. Notio huius conceptionis duabus rrotis fundamentalibus designata:, primo, divisione seminarii dioecesani in dua separata atque independentia instituta, i. e. minus et maius seminarium, secundo, obligatione habitandi in seminario omnibus alumnis studio sacrae theologiae vacantibus irrogata; ipsa autem conceptio exemplum praebet prespicuum influxus iuris particularis relate ad configurationem normarum iuris universalis. In ultima denique parte elucubrationis agitur de perspectivis futurae evolutionis instituti seminarii dioecesani sub specie decreti Concilii Vaticani II de institutione sacerdotali perscrutatis. Decretum enim "Optatara totius" talem evolutionem non solum possibilem reddit, sed etiam realem eius existentiam ostendit, quia duas gravissimi momenti in foro formationis clericalis res sublineat: primo, decretum maiora tantum seminaria sicut sensu stricto instituta formationis sacerdotalis agnoscit, minora autem solum sicut unum variorum mediorum ad vocationes sacerdotales fovendas ordinatorum considérât; secundo, singulis Episcoporum Conferentiis ius modificationis suorum praescriptorum attribuit. Quod autem ius in usum deductum valde utile esse potest ad fructuosam accomodationem instituti seminarii dioecesani exigentiis temporis moderni expostulatam et ad profundam ameliorationem totius institutionis sacerdotalis. Relate ad ultimam quaestionem propositio quaedam in fine praesentis elucubrationis discussionis causa exponitur, quae praeter alia duo graviora postulata continet:
1. tirocinium pastorale diaconorum ad duos annos protractum, post finitum studiorum curriculum incipiendum;
2. susceptio ordinis presbyteratus tirocinio expleto una cum obligatione caelibatum servandi, qua obligatione tantummodo presbyteri astringantur subdiaconis diaconisque exceptis, vel possibilitas transitus ad statum diaconi permanemis aut reductionis ad statum laicalem.



strona: 2 spośród: 2
«
[<<] | 1 | 2 | [>>]
znaleziono: 12 opisów(-y)